MAGNIFICAT

Magnificat anima mea Dominum
Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius.
Et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes,
Suscepit Israel puerum suum recordatus misericordiæ suæ,
Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in sæcula.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.
Amen

A minh’alma engrandece o Senhor e o meu espírito se alegrou em Deus meu Salvador
Pois Ele me contemplou na humildade da sua serva
Pois desde agora e para sempre me considerarão bem-aventurada
Pois o Poderoso me fez grandes coisas
Santo é Seu nome!
A Sua misericórdia se estende a toda a geração daqueles que o temem
Com o Seu braço agiu mui valorosamente
Dispersou os que no coração tem pensamentos soberbos
Derrubou dos seus tronos os poderosos
Exaltou os humildes, encheu de bens os famintos
despediu vazios os ricos
Amparou a Israel Seu servo para lembrar-se da Sua misericórdia
A favor de Abraão e sua descendência
Como havia falado a nossos pais.
Glória ao Pai e ao Filho e ao Espírito Santo,
Como era no princípio, agora e sempre. Amém

CANTATE DOMINO

Cantate Domino cantimum novum: cantate Domino, omnis terra. Cantate Domino et benedicite nomini ejus: annuntiate de die in diem salutare ejus. Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus. Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos. Cantate Domino canticum novum: cantate Domino, omnis terra.

Cantai ao Senhor um cântico novo. Cantai ao Senhor, terra inteira. Cantai ao Senhor e bendizei o seu nome, anunciai cada dia a salvação que ele nos trouxe. Proclamai às nações a sua glória, a todos os povos as suas maravilhas.Porque o Senhor é grande e digno de todo o louvor, o único temível de todos os deuses.Cantai ao Senhor, terra inteira.

 

QUI HABITAT

Psalmus 90, 1-8 (Vulgate)

1 Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur. 2 Dicet Domino: Susceptor meus es tu et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum. 3 Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. 4 Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis. 5 Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno; 6 a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano. 7 Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit. 8 Verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis.

1 Tu que habitas sob a proteção do Altíssimo, que moras à sombra do Onipotente, 2 dize ao Senhor: Sois meu refúgio e minha cidadela, meu Deus, em que eu confio. 3 É ele quem te livrará do laço do caçador, e da peste perniciosa. 4 Ele te cobrirá com suas plumas, sob suas asas encontrarás refúgio. Sua fidelidade te será um escudo de proteção. 5 Tu não temerás os terrores noturnos, nem a flecha que voa à luz do dia, 6 nem a peste que se propaga nas trevas, nem o mal que grassa ao meio-dia. 7 Caiam mil homens à tua esquerda e dez mil à tua direita, tu não serás atingido. 8 Porém verás com teus próprios olhos, contemplarás o castigo dos pecadores.

O VOS OMNES

O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte: si est dolor similis sicut dolor meus. Attendite universi populi, et videte dolorem meum: si est dolor similis sicut dolor meus.

Oh, todos vós que passais pelo caminho, prestais atenção e vedes: se há dor semelhante à minha dor.Prestais atenção, povos de todo universo, e vejais minha dor, se há dor semelhante à minha dor.

SPEM IN ALLIUM

Para apreciar mais as vozes, os detalhes, a proporção, ouça com um fone de ouvido.

Spem in alium nunquam habui. Praeter in te, Deus Israel. Qui irasceris et propitius eris et omnia peccata hominum in tribulatione dimittis. Domine Deus, Creator caeli et terrae, respice humilitatem nostram

“Eu nunca pus a minha confiança em outro além de Vós,Ó Deus de Israel, Aquele que pode mostrar ira e misericórdia, e que absolve todos os pecados do homem sofredor. Ó Senhor Deus, Criador do Céu e da terra, olha para a nossa pequenez.”

MISERERE MEI DEUS

Miserere mei, Deus: secundum magnam misericordiam tuam.

Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea: et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: et peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: et in peccatis concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
Asperges me hysopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium et laetitiam: et exsultabunt ossa humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus: et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne proiicias me a facie tua: et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi laetitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas: et impii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae: et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
Domine, labia mea aperies: et os meum annuntiabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: holocaustis non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum, et humiliatum, Deus, non despicies.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion: ut aedificentur muri Ierusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes, et holocausta: tunc imponent super altare tuum vitulos.
Continuar lendo

AVE VERUM

Ave verum corpus, natum de Maria Virgine, vere passum, immolatum in cruce pro homine, cuius latus perforatum fluxit aqua et sanguine: esto nobis praegustatum in mortis examine. O Iesu dulcis, O Iesu pie, O Iesu, fili Mariae. Miserere mei. Amen.

Salve, verdadeiro Corpo, nascido de Maria Virgem, que verdadeiramente padeceu e foi imolado na cruz pelos homens, de cujo lado transpassado fluiram água e sangue: Que seja para nós remédio na hora tremenda da morte. Ó doce Jesus, ó piedoso Jesus, ó Jesus, filho de Maria, tende misericórdia de mim. Amém